Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 267


montes salis, fontes olei, manna celi, flumina paradisi, species aromaticas,
lapides preciosos, vites balsami et suavissimos fructus, quos
melius intelligunt, qui experimento probarunt. Eis est fertilitas et
abundancia frugum et fructuum cum continua serenitate aeris. Hæc
omnia dedisti eis tu, qui perpetua mundum racione gubernas. Et iam
videtur infirmis in fide et impacientibus sufferencia, quod iustificaveris
et vivificaveris mendacem Machometum in suis promissionibus, qui
hec terrena promittit suis sequacibus se daturum. Et iam eciam impaciencia
videtur aliquibus quod tu, Deus, sis factus executor alchorani.
Nam plura eis concedis, quam ipse mendacissimus in suo alchorano
promittit, quod alchoranum appellat testamentum Dei et verbum Dei,
in quo quidem alchorano, quantum ipse mendacissimus te blasphemat
tu melius nosti. Et ut de ceteris sileam, hec duo tibi non taceo,
quia tuam sanctissimam trinitatem et misterium incarnacionis totaliter
evacuare conatur. Tollit enim a patre filium et a filio patrem
et ab utroque Spiritum sanctum. Nam te presente legi arabyce in
predicto alchorano quod non uno loco sed pluribus locis ponit et repetit
pro efficacissimo argumento dicens: Impossibile est Deum habere
filium, quia non habet uxorem.
(Sourate VI, 101; cf. LXXII, 3). Qui
vero filium negat nec patrem habet. Si vero nec pater nec filius, cujus
erit Spiritus Sanctus? In alio vero loco in alchorano scriptum legi,
quod omnes peccatores obtinebunt a Deo veniam, dummodo non dixerint
quod Deus habet filium
; dicit enim in pluribus locis, sicut ibi legi, quod
Deus orat pro Machometo. Et tu tali bestie dedisti cornua (Apocal.,
XIII, 1; cf Dan., VIII, 4), ut ventilaret orbem, ut occideret fratres tuos
et cogeret eos tormentis negare fidem! O Domine, quot altaria tua et
ecclesias destruxerunt et eciam pro maiori contemptu christianos occiderunt
viros perfectos et predicatores fidei, predicatores inquam fratres
et minores! Quot vicibus diviserunt sibi tyranni eorum sanctimoniales
tuas tibi consecratas et dicatas virgines sponsas tibi fideles!
Quis unquam rex, si se potuit adiuvare, sustinuit pacienter, quod
rex alius usurparet desponsatam sibi uxorem! Et tu tali bestie dedisti
tantam potenciam contra christianos fere septigentis annis.Vere
credo, quod instent dies illi pessimi, de quibus tu ipsa veritatis prophetasti,
sed promisisti, quod dies illi pessimi breviarentur (Marc.,
XIII, 19-20). Quare igitur tam longo tempore tam crudelissima bestia
grassatur et dominatur in christianos? Quare non surrexit fortior illo,

Torna all'inizio