terror et fremitus tanquam de coelo tonitruum
ipsis intonuit, ad praemissas nostrae C. acies:
prius etiam quam aquilarum Imperii victricia
signa prospicerent, in fugam sic subito se converterunt,
quousque ad eorum Carocium,
quod apud Curtim novam in eorum celeritate
praemiserant fugientes, faciem nostrorum insequentium
spectare nequirent. Et dum auxiliares
acies, post eas nos cum nostrorum agminum
robore, gressibus festinatis, ne iis qui
in levi manu praecesserunt necessario cursu succurrere
deberemus, usque ad themonem fere
Carocii ex nostris aliquos vidimus pervenisse.
Supervenientis autem noctis umbrosa caligine,
quam nostrorum vota longissima suspirabant,
tentatum aggressum tantisper obmisimus usque
mane sequenti, distinctis tantummodo gladiis
ad quietem, sed tunicis ferreis non exutis, ad
indubitatam victoriam Carocii redituri. Superveniente
luce, inter alias militum et curruum
turmas, qualibet defensione reperimus desertum,
summitate perticae, ubi crux extiterat,
detruncata. Castrum etiam Curtis novae, cujus
munimine ipsos insultus nostros evadere
credebamus, custodeset incolae reliquere: nec
Potestas eorum, ducis Venetiarum filius, quo
duce lugubria signa tulerunt, manus nostras
evasit. Et, ut multa sub compendio recludamus,
cum capti tum mortui, inter quos multi
Mediolanenses, factionum primates et comites,
decem millia fere numero computantur.
Quae omnia universitati vestrae significamus ad
gaudium, ut provenire noverit, ad augmentum
quod ex tenore praesentium legitur, concessisse
titulum Imperialem ad gloriam et
triumphum.
|
|