Petrus Damiani: Epistulae

Pag 333


autem quomodo non erubescimus quia, ut iam dictum est, nativitatem
servi, beati videlicet Iohannis Baptistae, aquam bibendo praecurrimus, in
vigiliis vero dominicae nativitatis vina incontinenter holemus? Presertim
cum dies ille prae cunctis anni diebus et estivo caumate fervidus et spacio
sit prolixus, iste vero et brevis sit et humectus. Et certe si vigiliarum placet
instantia, liberius vigilamus abstemii, quam vini soporantis ebrietate
gravati.
Epiphaniarum quoque vigilias ob magnitudinem solemnitatis, in qua
videlicet tot in unum sacramenta concurrunt, dignum est ieiunare, licet hii
quibus aliter suaderi non potest, non prohibeantur cum liquaminibus et
vina percipere. Hic, ut arbitror, stomachabitur vitae mollioris assertor,
hic rugas contrahet fumantis edulii disputator, clamitans me peregrina
ieiunia noviter introducere, quae nulla patrum valeam auctoritate firmare.
Sed ut non cum eo lutum diucius teram, sed hinc me incunctanter expediam,
dicat michi cur beatus Gregorius in ordinatione missarum specialem
huius diei missam posuit, et vigiliarum Epyphaniae nomine titulavit?
Cur itaque vigilias nominat, in quibus ciborum libertatem censura ieiunii
non castigat? Et cum vigiliarum missae semper hora nona ex aecclesiastica
consuetudine caelebrentur, ut nimirum ad subsequentis diei videantur
solemnia pertinere, cur haec vigiliarum missa dicatur, quae hora tertia
scilicet ante prandium celebrata nequaquam sequenti diei militare conspicitur?
Perquirant igitur manducones nostri totius annalis circuli singulos
dies, et cum nusquam repererint vigilias dici, in quibus missae debeant
absque ieiunio celebrari, necessario fateantur in vigiliis Epyphaniae cum
celebratione missarum, celebrandum quoque remota omni dubietate
ieiunium.

Torna all'inizio