testificati sunt. et cum toti tres, uno tenore, ante gloriosum principem 
testimonium reddidissent, precepit nobis Arichisi iudici iam 
dictus gloriosus princeps, ut una cum Paldefrit comiti recederemus 
ab eius conspectu, et per sacramentum firmarent predicti monachi 
sua testimonia, que de predictis terris testificati sunt. et ipse 
domnus Leo abbas, pro parte sui monasterii, iuraret eidem Paldefrit 
comiti de iam dictis terris, sicut lex est, et egressi sumus 
ab eius conspectu. tunc Paldefrit comes, pro parte palacii, posita 
sancta evangelia, primus iuravit ei Grimoaldus presbiter et 
monachus, deinde Adelpertus, et Paulus, tangendo ipsa evangelia, 
et dicendo, ut sic esset veritas, sicut illi de iam dictis terris testimonium 
reddidissent domno Leoni abbati; noluit ipse Paldefrit 
comes sacramentum tollere, sed per fustem ei donavit, et launegild 
inde, secundum legem, ab eo recepit camisum unum, in omni 
decisione, et in ea racione, ut si ipse Paldefrid comes, aut eius 
heredes, de nominata donacione per qualecumque ingenium dirrumpere 
aut removere quesierit, centum bizanteos solidos pena se, 
et suos heredes eidem domno Leoni abbati, et ad posteros eius, 
componere obligavit, et supradicta donacio firma permanere in perpetuum. 
Et ita est causacio de iam dictis terris inter partem predicti 
monasterii, et iam dictum Paldefrit comitem, per iam dicta testimonia 
et sacramenta, finita et deliberata in omnibus. Cum nos, qui supra 
Arichis iudex, taliter omnia supradicta vidimus et audivimus, iudicavimus, 
ut amodo et semper pars supradicti monasterii Sancti Vincencii, 
et eius abbates, et rectores firmiter et securiter habeant et 
possideant predictas terras integras, sicut superius per fines indicate 
et mensurate sunt, absque omni contrarietate iam dicti Paldefrit 
comiti, vel cuiuscumque persone. Quapropter recordandum in 
perpetuum ea omnia, qualiter superius gesta sunt, quam et pro securitate 
predicti monasterii Sancti Vincencii, et de eius abbatibus, 
et rectoribus hunc emisimus iudicatum, quod tibi Ercemberti notario, 
qui interfuisti, scribere demandavimus. [.....] subscripsi.
  |  
  |