Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 61


23. Gepidi igitur ac Langobardi conceptam iam dudum rixam tandem parturiunt,
bellumque ab utrisque partibus praeparatur. Commisso itaque proelio, dum ambae
acies fortiter dimicarent et neutra alteri cederet, contigit, ut in ipso certamine Alboin,
filius Audoin, et Turismodus, Turisindi filius, sibi obvii fierent. Quem Alboin spata
percutiens, de equo praecipitatum extincxit. Cernentes Gepidi, regis filium, per quem
magna ex parte bellum constiterat, interisse, mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos
Langobardi insequentes acriter sternunt. Caesisque quam plurimis, ad detrahenda occisorum
spolia revertuntur. Cumque peracta Langobardi victoria ad sedes proprias remeassent,
regi suo Audoin suggerunt, ut eius Alboin conviva fieret, cuius virtute in
proelio victoriam cepissent; ut, qui patri in periculo, ita et in convivio comes esset.
Quibus Audoin respondit, se hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret.
"Scitis", inquit "non esse aput nos consuetudinem, ut regis cum patre filius prandeat,
nisi prius a rege gentis exterae arma suscipiat".
24. His Alboin a patre auditis, quadraginta solummodo secum iuvenes tollens, ad
Turisindum, cum quo dudum bellum gesserat, regem Gepidorum, profectus est, causamque
qua venerat intimavit. Qui eum benigne suscipiens, ad suum convivium invitavit
atque ad suam dexteram, ubi Turismodus, eius quondam filius, sedere consueverat,
collocavit. Inter haec dum varii apparatus epulas caperent, Turisindus iam dudum
sessionem filii mente revolvens natique funus ad animum reducens praesentemque
peremptorem eius loco resedere conspiciens, alta trahens suspiria, sese continere
non potuit, sed tandem dolor in vocem erupit: "Amabilis", inquit, "mihi locus iste est,
sed persona quae in eo residet satis ad videndum gravis". Tunc regis alter qui aderat
filius, patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens eos, quia
a suris inferius candidis utebantur fasceolis, equabus quibus crure tenus pedes albi
sunt similes esse, dicens: "Fetilae sunt equae, quas similatis". Tunc unus e Langobardis
ad haec ita respondit: "Perge", ait, "in campum Asfeld, ibique procul dubio poteris

Torna all'inizio