Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 195


dicto, quia in electione non fuerat rite processum, optinuerunt ad multam instantiam ne
monasterium in deterius uergeret, ut electus ipse amministraret usque ad beneplacitum pape.
Eodem mense Augusti de mandato Imperatoris de Lucerio aput Rauennam uadunt X
millia Sarracenorum in subsidium eius, cum ciuitatem ipsam in odium Imperatoris, cuius
partem fouebat, Fauentini, qui erant ex parte Mediolanensium grauiter infestarent; ad cuius
etiam defensam accesserat Symon comes Theatinus de mandato imperiali cum quingentis
militibus.
Mense Septembris Henricus de Morra Magister iustitiarius uenit ad Sanctum Germanum,
et occasione inquisitionis olim facte ibidem de subtractis hominibus tempore Philippi de
Citro ab opere munitionis terre ipsius, generaliter pro hiis qui eos subtraxerant per totam
abbatiam, composuit cum eis ad maiorem penam uitandam in CCC uncias auri, cum predicto
uero Philippo de Citro in centum; et tunc uocatus a Cesare ad ipsum in Lombardiam uadit.
Mense Octobris Imperator cepit Marcariam in Lombardiam; et cum nollet habita Mantua
alloqui cardinales, ipsi Romam reuersi sunt; ubi etiam biduo ante Gregorius papa de Uiterbio
redierat, et cum honore multo receptus fuerat a Romanis.
Mense Nouembris embassatores Romani ad Imperatorem in Lombardiam uadunt. Imperator
cum fortunato exercitu suo cepit Montem clarum in episcopatu Brexie, quod bonis
omnibus spoliatum comburi iubet; propter quod Brexienses in suum auxilium Mediolanenses
uocant, qui in manu ualida militum et peditum congregato exercitu, uersus Brexiam in eius
auxilium profecti sunt, contra Imperatorem se temere opponentes. Quos Imperator ipse IIII
stante eodem mense Nouembris, cum apud Curtem nouam sua tentoria defexissent ab ipsius
facie fugientes, audacter non minus quam potenter inuadens, deuicit in campo, et ex ipsis

Torna all'inizio