Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

25


apparuitque sibi vir in sompnis, dicens: "Noli timere, sed
vade in Italiam, quia regnum ibi tibi debetur. et hoc
tibi signum. cum illuc perveneris, invenies sub arbore illice
porcam albam .XXX. porcellos albos habentem". cum igitur
Eneas illuc venisset et porcellos illos albos invenisset, illic per
filium civitatem edificavit. tunc autem in Ytalia regnabat
Turnus, qui quidem Turnus acceperat in uxorem filiam Latini,
qui ibi regnaverat ante eum. ipse enim Latinus linguam latinam
correxit et de nomine suo latinam vocari instituit.
huius mater, nomine Carmentis, latinas literas invenit;
prius Latini grecis literis utebantur. Eneas igitur Turno,
regi Ytalie, bellum indixit et eum in omnibus superavit. ipsoque
interfecto, uxorem suam, que fuerat Latini filia, in uxorem accepit.
filius quoque Enee, ut dictum est, civitatem Albanam edificavit
et ex tunc omnes reges de stirpe Enee progeniti dicti [sunt]
reges Albani. postmodum dicti sunt reges Silvi a quodam
rege, qui in silvis dicitur fuisse natus. postmodum autem

Torna all'inizio