Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

63


fuerat, tanquam deum colere cepit et constituit inter
servos suos sacra et sacrificia". secunda causa fuit vana
adulatio. homines enim, volentes regibus et principibus
adulari, ymagines eorum fabricabant et eis thura et sacrificia
offerebant, ut, quos non poterant habere presentes, colerent et adorarent
absentes. unde dicitur in eodem libro Sapientie: "Evidentem
ymaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt
ut illum, qui aberat, tanquam presentem colerent sua sollicitudine".
tertia causa fuit nimia cupido. artifices enim et
pictores et argentarij pulcerimas ymagines deauratas et pictas
fabricabant, et illas deos esse dicebant. et sic propter ymaginum
illam nimiam pulcritudinem, animos simplicium decipiebant
et multam ex hoc pecuniam acquirebant. unde dicitur in
eodem libro Sapientie: "Provexit autem ad horum culturam
artificis eximia diligentia". multitudo autem hominum,
decepta per speciem operis, eum, qui ante tempus tanquam homo
honoratus fuerat, nunc deum existimaverunt. quarta causa
fuit demonum fallax deceptio. demones enim illa simulacra subintrabant
et responsa dabant, et ex hoc simplices homines illas
ymagines deos esse credebant. verum Christus per mundum apostolos
misit qui veram fidem predicantes, cultum ydolorum

Torna all'inizio