SED CONTRA, quidquid convenit Christo secundum quod homo, hoc est assumptum.
Sed persona non est assumpta, ut ex 5 dist., qc. 2, art. 1, patet. Ergo
Christus non est persona secundum quod homo.
Praeterea, impossibile est quod idem numero conveniat alicui secundum duas
diversas naturas. Sed in Christo est tantum una persona. Ergo cum secundum
naturam divinam conveniat ei esse personam, secundum naturam humanam
non conveniet ei; et sic non erit persona inquantum est homo.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod sit, secundum quod homo, individuum. Christus
enim, secundum quod homo, est aliquid. Sed non est aliquid universale. Ergo
est aliquid particulare: ergo secundum quod homo, est individuum.
2. Praeterea, in individuo nihil est nisi natura speciei, et accidentia individuantia
ipsam. Sed Christus, secundum quod homo, habet naturam humanam, et
accidentia individuantia ipsam. Ergo secundum quod homo, est individuum.
3. Praeterea, quidquid convenit naturae humanae, convenit Christo inquantum
est homo, sicut esse passibile et mortale. Sed humana natura in Christo est
quoddam individuum. Ergo Christus, inquantum homo, est individuum.
SED CONTRA, individuum in genere rationalis naturae nihil aliud est quam persona.
Sed Christus, secundum quod homo, non est persona. Ergo nec individuum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod Christus, secundum quod homo, sit suppositum, vel
res naturae. Suppositum enim vel res naturae dicitur aliquis ex hoc quod habet
naturam humanam. Sed Christus, secundum quod homo, habet humanam naturam.
Ergo, secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae.
2. Praeterea, humana natura ita vere est in Christo, sicut accidentia humanae
naturae. Sed Christus, secundum quod homo, est subiectum accidentium humanae
naturae. Ergo et secundum quod homo, est suppositum, vel res naturae.
3. Praeterea, Christus, secundum quod homo, est res quaedam. Sed non est res
nullius naturae. Ergo est, secundum quod homo, res naturae.
SED CONTRA, suppositum humanae naturae est idem quod hypostasis vel persona.
Sed Christus, secundum quod homo, non est hypostasis vel persona. Ergo
nec suppositum, vel res naturae.
Praeterea, in Christo est tantum unum suppositum. Sed Christus, secundum
quod Deus, est suppositum. Ergo non secundum quod homo, est suppositum.
|
|