| SED CONTRA, omnis habitus infusus expellitur per actum contrarium, sicut patet
 inducendo in aliis. Sed haereticus habet actum oppositum fidei. Ergo habitus
 fidei in eo non manet.
 Praeterea, esset simul fidelis et infidelis quod est impossibile.
 Solutiones
 Solutio I
 Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod de ratione fidei est quod
 credens assentiat aliquibus quae non videt nec secundum se, nec resolvere ea
 potest ad ea quae videt, sed inclinatur ad credendum ex aliqua ratione quae
 sufficit ad determinandum assensum in id quod creditur, quamvis non sufficiat
 ad inducendum ad visionem eius quod creditur. Ratio autem haec inducens ad
 credendum potest sumi vel ex aliquo creato, sicut quando per aliquod signum
 inducimur ad aliquod credendum vel de Deo vel de aliis rebus; vel sumitur ab
 ipsa veritate increata, sicut credimus aliqua quae nobis divinitus dicta sunt per
 ministros.
 Et primo modo dicta fides cogit intellectum ad credendum per hoc quod non
 apparet aliquid contrarium; sed secundo modo intellectus non cogitur, sed ex
 voluntate inclinatur. Et primo modo est fides in daemonibus, inquantum ex ipsa
 naturali cognitione simul, et ex miraculis quae vident supra naturam esse multo
 subtilius quam nos, coguntur ad credendum ea quae naturalem ipsorum cognitionem
 excedunt, non autem secundo modo.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in intellectu daemonis non sit obscuritas
 quae est in nobis ex sensu, est tamen obscuritas alia per hoc quod non
 possunt per cognitionem supernaturalem ad visionem veritatis pertingere,
 quam credere per aliqua signa compelluntur.
 Ad secundum dicendum, quod fides quae est in eis non est habitus infusus, sed
 ex naturali cognitione procedit.
 Ad tertium dicendum, quod in eis intellectus cogitur ad assentiendum; unde non
 omnino ex libera voluntate procedit.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut supra dictum est, fidei habitus
 infusus in duobus nos adiuvat, scilicet ut credamus quae credenda sunt, et ut eis
 quae non sunt credenda, nullo modo assentiamus. Primum autem homo potest
 ex ipsa aestimatione sine habitu infuso; sed secundum, scilicet ut discrete in
 haec et non in illa inclinetur, est ex habitu infuso tantum; quae quidem discretio
 est secundum quam non credimus omni spiritui: quae quia in haeretico non est,
 | 
 |