Mare Magnum. ad tria miliaria. est civitas que adhuc vocatur Cayfas.
unde fuit ille Cayfas maledictus. in cujus domo fuit Cristus flagellatus.
De loco vero interfectionis sacerdotum ad octo miliaria. latere campi
magni Galilee. est civitas Caymoch. que apud Latinos et Saracenos vulgariter
dicitur Caymon. nunc est una villa. in qua Lamech interfecit cum
sagitta Caym. faciens vindictam de morte Abel. jussu Dei. De Caymoch
vero per XV miliaria versus austrum. est civitas Magedo. nunc autem
villa. et hec est illa terra. in qua mortuus fuit rex Ochozias. rex Juda. quem
Yeu. rex Israel. vulneravit juxta Jezrael in ascensu Gaber. et vocatur iste
campus Galilee campus Magedo.
In hoc eodem Magedo. mortuus est Josyas. rex Juda. a Pharaone. rege
Egipti. quum proficiscebantur a flumine Eufrate. ut legitur quarto
Regum XXiiijº. [et] portaverunt Iosyam servi sui mortuum de Magedo.
et pertulerunt in Jherusalem et sepelierunt in sepulchro suo. Vocatur eciam campus iste campus magnus Galilee campus Hesdrelon. et sic ista planicies
dicitur campus magnus Hesdrelon. planicies Galilee et Magedo. et
sic diversis nominibus appellatur: habet autem ab oriente mare Galilee
et flumen Jordanis. a meridie Samariam. ab occidente montem Carmeli.
ubi Helyas propheta multo tempore permansit, et ab aquilone montem
Libani. sed aliquantulum a longe.
Deinde transiens per campum magnum Hesdrelon versus septentrionem.
super viam que vadit [ab] Asyria usque Egyptum. [ad] viam. est
cisterna. in qua positus fuit Joseph a fratribus suis: juxta viam Galaad
veniens. conjungit in Bethsayda cum via. que de Syria ducit in Egiptum.
ascendens de Doctaym juxta montem Betulie. et. inde per campum
procedens Hesdrelon sub monte Tabor per campum Magedo et per Gazam.
ducit in Egiptum. Per hanc viam venerunt Ismahelite. qui emerunt
Joseph. qui fuit venditus a fratribus suis XXX argenteis. sicut et Cristus
Judeis. Hec hystoria de Joseph habetur Genesi. Super illa cisternam ego
fui. et est opus valde antiquum. Ultra istam cysternam. est Dotaym.
|
|