in Ierusalem, et si viderit ignem descendentem de celo, ut asserunt
Christiani, promittit se occisurum omnes Agarenos quos
poterit invenire. Nam, antequam iret ad prelium iam prefatum
cum Georgianis et ceteris Christianis quibus adhesit, fecit fieri
monetam et ex una parte sepulchrum et ex alia litteras continentes:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Fecit etiam
vexilla et arma crucis signaculo insigniri, et in crucifixi nomine
de Saracenis et Tartaris sibi contrariis duplicem stragem fecit.
Hoc autem audientes soldanus Babylonie et Agareni sibi subiecti,
qui festinabant in adiutorium Turculorum, recesserunt velociter
fugiendo, ne et ipsi male perirent cum inimicantibus Christianis.
Explicit.
De Mutinensibus qui mutuo iterum sunt congressi.
Item, millesimo supraposito, Mutinenses intrinseci, id est qui
civitatem Mutine tenent, cum Mutinensibus extrinsecis qui habitant
in Saxolo, apud Montale, XII° die exeunte mense Septembris,
in die Martis ante temporalia, iterum sunt congressi, et pugnatum
est acriter ab utrisque, et facta est magna strages. Verumtamen
Mutinenses qui habitant in Saxolo, sicut in primo conflictu,
qui fuit die Lune in initio guerre, sic et in isto, qui fuit die Martis
apud Montale, semper superiores et victores fuerunt. Et in istis
duobus conflictibus inter mortuos et captivos fuerunt bene quingenti,
qui ceciderunt in bello, et in ore gladii aliqui sunt prostrati,
aliqui vero in compedibus ad carceres sunt perducti et ibidem
detenti.
De astrologo Mutinensium et de derisione illorum de Saxolo, quam faciebant
contra concives suos.
Tunc Mutinenses intrinseci habuerunt quemdam Brixiensem
qui se dicebat esse astrologum et indivinum, cui dabant qualibet
die decem denarios grossos argenteos et qualibet nocte tres magnas
|
|