Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 69


Quomodo reges, et principes possunt seipsos
prudentes facere.
Cap. IX.

Anima in sedendo, et quiescendo sit prudens, ut vult
Philosophus 7. Physicorum. reges ergo et principes,
si desiderant esse prudentes, non debent vanitatibus
intendere: sed maiorem partem vitae suae debent
expendere in cogitando quae possunt esse regno proficua.
Quod non sic intelligendum est, ut nullas recreationes
corporales habere debeant, sed debent eis adeo moderate
uti, ut non impediantur in regimine regni sui. Seipsos
ergo poterunt prudentes facere, ut naturaliter regnum
regant. excogitando primo tempora retroacta,
sub quibus temporibus regnum melius regebatur, propter
quod habeant memoriam praeteritorum, ex quibus
scire poterunt, quid agendum sit in futurum. Nam semper
debet suum regimen conformare regimini retroacto,
sub quo regnum tutius, et melius regebatur. Nam
sicut in speculando, et cogitando quae antiqui Philosophi
conscripserunt, sumus sapientiores in speculabilibus:
sic reges et principes cogitando acta suorum praedecessorum,
fiunt magis prudentes in agibilibus. Secundo
debent diligenter intueri futura bona, quae possunt
esse proficua regno: et mala, quae possunt esse nociva.
Nam ex hoc habuerunt providentiam futurorum,
ut possint mala expeditius vitare, et bona facilius adipisci.
Tertio debent saepe recogitare bonas consuetudines,
et bonas leges: anm talia sunt maxime principia
agibilium, sicut intellectus principiorum est. Tanto ergo
rex magis intelligens est circa agibilia, quanto plures
bonas leges, et bonas consuetudines in mente habet:
ex quibus scire potest, quid in quolibet negotio sit agendum.

Torna all'inizio