Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 372


Quibus dixit: ‚O filii,
Sit vobis mens Pompilii,
Qui credulus Hegerię
Vixit expers miserię.

Si michi credideritis,
Vos pauci multi eritis.
Mecum caput eligite,
Sub quo securi vivitę.

Fides sit nostra domina
Et regat nos per omnia;
Fide namque salvabimur,
Ubicumque morabimur‘.

Fidei stricti cingula
Animantur ad singula;
Fide fiunt impavidi,
Ad triumphandum avidi.

Fide crevit gens barbara,
Sicut predixit Gambara;
Regna devicit extera
Sacrę Fidei dextera.

Fides gerebat aquilam
Parans torvis sandapilam;
Beneficio Fidei
Hostes fiebant lignei.

Sacrę Fidei creduli
Ungaros petunt Heruli,
Ubi per quedam tempora
Hostica rumpunt pectora.

Torna all'inizio