Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 80


trahere statim cessarent. Obsidibus in ipso castello positis,
tunc iussit imperator ipsum castellum cum obsidibus in antea
duci. Cremenses vero et Mediolanenses, ut obsides supra
ipsum castellum prospexerunt ac ipsum castellum, cum iam
dictis quinque manganis et cum pretheriis pluribus super
ipsum castellum a tribus partibus lapides non parvos sed mire
magnitudinis grandes acriter proicere ceperunt ac ipsos super
ipsum castellum fortiter die nocteque trahere non cessaverunt,
donec ex hiis , qui supra ipsum castellum positi fuerant,
novem ex maioribus ac melioribus Mediolani ac Creme non
interfecerunt. Illi namque de Mediolano, qui tunc interfecti
fuerant, sunt hi: Codemalius de Pusterla, Anricus de
Landriano et alii duo; Cremensium vero hi fuere: Presbiterus
de Calusco, Trucus de Bonade, Aimus de Galliosso et
alii duo. Alberto autem Rubeo da Crema crura frangere;
Ioanni quoque Garesi brachium ruperunt

1



5




10




15
Torna all'inizio