Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 20

Ep. 9


dispersi suffraganei sunt, hoc obedientie munus iniunximus, ut
tam per se quam per coadiutores suos hoc Romane ecclesie
decretum uniuerso clero studiosius inconculcaret et inuiolabiliter
tenendum proponeret. Tibi quoque, cui plurimus Constantiensis
episcopii clerus et populus amplissime dilatatus, ob eandem
causam speciales litteras cudere bulla nostra impressas collibuit,
quarum fultus auctoritate tutius animosiusque preceptis nostris
obtemperares et de sanctuario Domini symoniacam heresim et
fedam libidinose contagionis pollutionem expelleres. Apostolica
namque beati Pauli prepollet auctoritas qua, fornicatores et
adulteros cum ceteris sceleratis connumerans, diffinitam sue
iussionis sententiam subicit: "cum eiusmodi nec cibum capere".
Preterea uniuersus catholice ecclesie cetus aut uirgines sunt
aut continentes aut coniuges. Quicumque ergo extra hos tres
ordines reperitur, inter filios ecclesie siue intra christiane
religionis limites non numeratur. Vnde et nos, si uel extremum
laicum pelicatui adherentem liquido cognouerimus, hunc uelut
precisum a corpore dominico membrum donec peniteat condigne
a sacramentis altaris arcemus. Quomodo ergo sanctorum sacramentorum distributor uel minister esse debet, qui nulla ratione
potest esse uel particeps ? Sed illa beati pape Leonis nos impulit
auctoritas, qui subdiaconis ineundit conubii licentiam prorsus
abstulit; quod decretum beati pape Leonis posteriores sancte
Romane ecclesie pontifices, maxime doctor eximius Gregorius,
ita pro lege sanxerunt ut deinceps tribus his ordinibus ecclesiasticis,
sacerdotibus leuitis et subdiaconibus, uincula coniugalia
omnino sint prohibita. Cum autem hec omnia tibi obseruanda
pastorali prouidentia transmitteremus, tu, non sursum cor sed
deorsum in terra ponens, predictis ordinibus frena libidinis,
sicut accepimus, laxasti, ut qui mulierculis se iunxerant in
flagitio persisterent, et qui necdum duxerant tua interdicta non
timerent. O impudentiam, o audaciam singularem, uidelicet
episcopum sedis apostolice decreta contempnere, precepta sanctorum
patrum conuellere, immo uero preceptis contraria ac fidei
christiane repugnantia de superiori loco et de cathedra pontificali
subiectis ingerere. Quapropter tibi apostolica auctoritate

Torna all'inizio