Unde draco ille venerat? Rome dracones non gignuntur.
Unde etiam illi venenum? In Africa tantum
pestiferi dracones ob ardorem regionis esse dicuntur.
Unde preterea tantum veneni, ut tam spatiosam civitatem
peste corrumperet, presertim cum in tam alto
specu demersus esset, ad quem centum quinquaginta
gradibus descenderetur? Serpentes, excepto forsitan
basilisco, non afflatu, sed morsu virus inspirant atque
interimunt. Nec Cato Cesarem fugiens cum tanta hominum
manu per medias Africe arenas, dum iter faceret
ac dormiret, ullum suorum comitum serpentis afflatu
vidit extinctum neque illi populi ob id aerem sentiunt
pestilentem, et si quid fabulis credimus, et Chimera
et Hydra et Cerberus sine noxa vulgo conspecti
sunt ac tacti. Adhuc quin eum Romani potius occidissent.
Non poterant, inquis? At multo grandiorem serpentem
in Africa ad ripam Bagrade Regulus occidit,
hunc vero vel obstructo ore specus facile erat interimere.
An nolebant? Ita opinor, pro deo colebant, ut Babylonii
fecerunt. Cur ergo, ut Daniel illum dicitur occidisse,
non et Silvester hunc potius occidisset, quem canabaceo
filo alligasset, et domum illam in eternum
perdidisset?
Ioco commentor fabule noluit draconem interimi,
ne plane Danielis narratio referri videretur. 74 Quod
|
|