Ravennam descendere navigio disponens, Petro suo dilecto compatri, Veneticorum duci, rogando demandavit, quatinus Ottonem suum filium ultra Ferariense castrum sibi obvium mittere non recusaret. Quod dux libenter agere volens, filium cum decoratis navibus misit, inter quas una quantitate et pulchritudine excellebat navis, quam imperator unam cum puero ascendens, Ravennam usque pervenit. Ubi non diu manens, ducis puerum donorum copiisque ditatus ad Veneciam redire dimisit.
[44.] Ipse vero Romam, ut inimicorum arroganciam abolere posset, petere curavit. Qui audientes eum Romam venturum, alter illorum, id est Iohannes Crescencius, in sancti Angeli castello se cum suis retrusit; alter quidem, id est Iohannes Grecus, procul a Roma inexpugnabilem turim intravit. In qua non diu, vento imperatore, illum manere licuit, sed ab eius militibus captus, proiectis oculis auribusque praecisis, nares etiam et linguam amisit et capitis deturpatus decoritate, Romam in quodam monasterio delatus est. Et quoniam ad tanti facinus ultionem hoc non suffecaerat, postmodum a sacro concilio depositionis sentenciam sustinens, sacerdotale officium perdidit et a Romanis impositus deformis aselli terga, versa facie ad caudam, sub praeconi voce per Romanas regiones ducebatur. Dehinc munitissimum sancti Angeli castellum omnes Romani cives una cum Teutoniquorum exercitu expugnaret caeperunt. Quod magna cum dificultate conpraehendentes, Iohannem Crescencium veniam miserabili voce adclamantem in sumitate, ut ab omnibus videretur, decollaverunt. Et proiecto tellure, aliis, quibus evadendi facultas defuit, simili poena in monte Gaudio imperiali decreto suspensi sunt. His peractis trium annorum spacio imperator regno praefuit Italico, in quibus multa peregens regnum visitavit Teutonicum.
[45.] Illis namque temporibus in Dalmacianorum confinio non plus quam Iateranenses cives Veneticorum ducis ditioni obtemperabant. Quos Croatorum ac Narentanorum principes crebro affligere solebant in tantum ut Narrentani horum
|
|