Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 100


eorum invicem innotescunt. A tempore diluvii facti sub
Noe quatuor regna prepollentia citra Indum
fuerunt. Primum fuit regnum Assiriorum,
Medorum et Persarum ultimo; cuius regni rex primus
fuit Bellus, qui annis .lxv. regnavit. Huic
successit filius eius Ninus, cuius regni anno .xiii.
natus est Abraham pater multarum gentium. Ipse autem
Abraham natus est ante Christi nativitatem per
annos .mmxv. Nino autem successit regina Semiramis.
Duravit vero hoc regnum usque ad tempus
Alexandri, qui precessit tempus Christi per annos
fere .cccc. Hoc regnum maxime in Asia fuit.
Secundum regnum fuit Macedonum, principe ipso Alexandro,
quod in Europa exortum in Asia
est precipue dilatatum. Hoc regnum extincto Alexandro,
inter eius successores bellis exortis, tempore brevi
evanuit. Tertium regnum fuit Cartaginensium in Affrica,
qui preter Affricam et Hispanos Sardiniam,
Siciliam omnesque insulas maris Mediterranei
usque ad columnas Herculis armis suis presserunt.
Finitum autem est hoc regnum superato Hannibale
a Scipione affricano duce Romanorum in Affrica
et facta est Cartago sub tributo Romanis.
Huius rei tempus nativitatem Christi precessit per annos
ducentos vel circiter. Quartum regnum Romanorum
fuit, quod fuit ceteris regnis robustius viribus
et locis diffusius, non tempore diuturnius regno
Assiriorum. Porro regnum Romanorum, subiectis
Cartaginensibus, victricia sua signa extra Italiam
adversus Philippum regem Macedonum, qui confederatus
Cartaginensibus contra Romanos fuerat, primo
tulit. Hoc subacto in Europa, transivit primo in Asia
adversus Anthiocum magnum. Hunc etiam attritum
bello subegit. Mox aliis diversis temporibus per diversos





30




35




40




45




50




55



Torna all'inizio