ad imperatorem mox pro abbatia dirigit huius monasterii 
legatos. quod factum moleste accepit imperator H[einricus]. 
et quia imperiali se presentare vultui electus neglexit, eius electionem 
sprevit. erat  forte tunc in curia quidam abbas monasterii 
Sancti Petri ad Cęlum Aureum. huic innuit imperator 
ut sibi utillimum offerret ex suo cenobio monachum quem ad 
egregiam imperii sui abbatiam dirigeret in Romanis partibus. 
starimque pręsentavit ei domnum Almericum, litteris optime 
eruditum et ęcclesiasticis doctrinis magnifice imbutum, qui 
etiam eundem imperatorem liberales apices studuerat edocere. 
continuo lęctus imperator de hac illum abbatia investivit, et cum 
huius monasterii legatis illic qui aderant, et imperialibus missis 
huc honorifice dirigere curavit. cui pręfatus Suppo nuper 
electus locum regiminis cedens et ipse desinit pręesse. huius
  |  
  |