Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

216


configitur ictibus dictoque citius moriens corruit comitatu
eius exiguo circumquaque disperso. Cuius cadaver exanime
prostratum humi discerptis prorsus exuitur indumentis
nudatumque fustibus undique tunditur atque petris, ut, qui
vivens multis terrori fuerat, multorum subiaceret lusibus
moriens. Et cum gestaretur humandus, nulla illum exequiarum
est prosecuta devotio. Post hec Liutprandus ille iam
dictus presbyter dum fugeret, inventus auribus truncatur et
naso, ut, qui alienum presumpsit officium, quod habere videbatur,
amitteret. Apparet igitur liquido vera fore dicentis
assertio: Difficile est, ut bono peragantur exitu, que malo sunt
inchoata principio
. Eadem hora post hoc insigne tropheum
cives omnes triumphales personant hymnos deo ac patrono

Torna all'inizio