suam ostendit providentiam in omnibus, quanquam  
nobis et esse et habitare dignatur. 
6.  Unicuique autem vestrum . Hoc vult dicere,  
quamvis per omnia necessaria sit concordia, videtur  
tamen inesse in eis differentia ob gratiarum  
varietatem. 
7. LANFR.  Data est gratia secundum mensuram ,  
etc. Quamvis unus sit spiritus, diversa sunt dona  
ipsius. Et hoc est quod dicit:  Data est gratia secundum  
 mensuram , id est, diversae; alii hoc, alii illud,  
alii plus, alii minus. Quod prius ab auctoritate,  
postea probat a partibus. 
8. AUGUST. ( Enarr. in psal. LXVII, tom. VIII.)  
 Captivam duxit . Utrum quia vicit mortem, quae  
captivos tenebat, in quibus regnabat, an ipsos homines  
appellavit captivitatem, quia captivi sub diabolo  
tenebantur. 
9. LANFR.  Quod autem ascendit . Probat de Christo  
superiorem versum esse dictum; ipse enim ascendit  
in coelum et de coelo descendit. 
10. AMBROS.  Descendit . Inferiores partes ipsam  
terram nominat in comparatione coeli. Vult autem  
dicere, quoniam non ascendisset, nisi primum in  
illo divina exstitisset natura, cui complacuit in illum  
habitare, qui super terram erat. 
11.  Qui descendit . Vult autem dicere quoniam  
is in quem divina descendit natura, super coelos  
effectus est, et hoc inseruit volens ostendere quomodo  
Christus homo aliis posset tribuere spirituales  
donationes; post recurrit ad suam sententiam. 
12. LANFR. Impleret omnia . id est, omnes gentes  
cultura divina, vel omnia quae de eo praedicta  
erant. 
13. AUGUST. ( Epist.  59  ad Paulin ., quaest. 4, tom.  
II.)  Alios pastores . Pastores et doctores, quos maxime  
ut discerneremus voluisti, eosdem puto esse,  
sicut et tibi visum est, ut non alios pastores, alios  
doctores intelligamus; sed ideo cum praedixisse  
pastores, subjunxit et doctores, ut intelligant pastores  
ad officium suum pertinere doctrinam. 
14. LANFR.  Alios autem pastores . Propter hoc 
  |  
  |