Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

375


In salutationibus sciende et inueniende sunt consuetudines curiarum.
Nemo enim in talibus sufficiens inuenitur quoniam uarie sunt dominorum
et principum uoluntates.
Quid sit exordium.
Exordium est nar(r)ationis preambulus affectus ad exaudiendum preparans
animum recipientis, et habet duas partes: principium et insinuationem.
Exordium, prout competit epistole, est sermo uerbis et sententijs
prepolitus ex quo nar(r)atio nel petitio progreditur, unde in nar(r)atione
nel petitione nel conclusione non licet exordium ut uolunt quidam. Sed
quod ibi additur alicuius dicti confirmatio sine cause red(d)itio potest dici.
Notabilia circa exordium.
Per exordium stricte sumptum efficitur auditor attentus, docilis et
beniuolus; sed quicumque attentus red(d)itur, docilis efficitur, beniuolus
redditur quatuor modis: ab nostra, ab a(d)uersariorum nostrorum, ab auditorum
persona; ab ipsis rebus. In exordio tria sunt notanda. Primum ut
sermo sit lenis, id est uerborum asperitate carens omnique inuolutione
sententiarum et collisionibus lit(t)erarum. Secundum quod constet ex uerbis
usitatis, quia uerba inusitata et minus bene intelligibilia non afficiunt animum auditoris. Tertium ne oratio sit nimium aperta, sermo enim nimio (sic).
Exordium debet esse breue ne impediat intelligentiam partium
subsequentium; debet esse dilucidum et apertum ne le(c)toris animus in
principio confundatur; debet esse tale quod continuari possit, et debite
conuenire nar(r)ationi et petitioni, ita quod ex ipso alterutra confirmari uel
elici uideatur. Quatuor de causis tacetur exordium. Prima est humilitas
persone recipientis. Secunda est simplicitas materie scribende. Tertia est
nar(r)ationis nel petitionis euidentissima honestas. Quarta est importunitas
scribendi nel ratione festinantie nuntij nel alterius impedimenti. A prouerbijs
non est inchoandum, cum inducant obscuritatem; nec ab auctoribus in
forma au(c)toritatum, quia hoc competit sermonibus non epistole. Preterea
auctoritates in forma auctoritatum non sunt epistolis inserende, unde
non est dandum Ut ait Propheta, Ut ait Oratius ; sed hec si essent de substantia
epistole congrue possunt poni. Octo sunt principalia exordia
sicut continet iste uersus:
Quantum, quale, licet, ut, si, quia, quando, solutum.
Quid sit nar(r)atio.
Naratio est congrua uerborum species qua quisque suam alijs exprimit
uoluntatem.

Torna all'inizio