Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 254

Liber III


vinum et fruges, pro 'Baccho' et 'Cerere' poniamus. Item, dominum ab instrumento, ut si quis de Gallis loquens, dicat: "Expulsae sunt ex Italia tandem pallae", quae vestes eorum sunt; aut si quis rusticos, 'vomeres' aut 'ligones' appellet. Item, id quod fit, ab eo qui faciat, ut si 'Martem' bellum appellemus; aut tardos et frigidos, 'Saturnos' vocemus. Item' quum qui facit, ab eo quod fit, ut si 'pigram' hyemen aut 'desidiosam' artem dicamus, quae pigros et desidiosos homines reddit. Item, id quod continetur, ab eo qui continet, ut quum 'argentum' et 'aurum' pro vasis et divitiis nominamus. Haec figura species quamplurimas habet, quae usu magis quam praeceptis discuntur. Sed videndum est, ne in nominando aut ab usu recedamus, ut obscuriores simus aut in poeticas denominationes dilabamur, quae in oratione soluta vitiosae sunt. Sed hoc nos oratorum lectio et usus ipse doceat, necesse est.
Circuitio, quae gr-perifrasis dicitur, est quum ornandae rei gratia id quod paucioribus verbis dici potest, pluribus dicimus, sic: "Scipionis prudentia Carthaginis opes fregit". Poteram dicere: "Scipio Carthaginem sustulit", nisi circuire ornandi gratia maluissem.

Torna all'inizio