Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

152


admodum desipiunt et delirant. nec debent esse iuvenes, quia
iuvenes habent animum nimis fervidum et cor nimis acutum.
sed debent esse antiqui et senes, quia illi habent sensum maturum et
animum temperatum. nam, sicut dicitur in Iob in antiquis est
sapientia et in multo tempore prudentia inveniuntur autem
aliqui iuvenes, qui habent sensum canum et animum maturum, de
quibus dicitur in libro Sapientie: "Cani sunt sensus hominis
et etas senectutis vita immaculata". tales, inquam, iuvenes
sunt ad consulendum valde ydonei, et ideo inter consiliarios
sunt per omnia ascribendi. talis fuit Daniel, qui licet esset iuvenis
in corpore, erat tamen maturus et antiquus in sensu; unde dixerunt
ei iudices Israelis: "Veni et sede in medio nostrum, quia tibi
dedit Deus honorem senectutis". debent igitur consiliarij
esse sapientes et maturi. illi autem sunt maturi, qui non sunt
precipites nec festini, qui non sunt improvidi sed valde circumspecti,
qui non sunt iracundi sed mente tranquilli, qui non
sunt moribus lascivi sed vita preclari, qui non diligunt crudelitatem
sed amant equitatem. illi igitur, qui tales sunt [possunt appellari
maturi et] in consiliarios eligendi. ista autem omnia latius
persequamur. primo igitur consiliarij non debent esse precipites
nec festini, sed in hiis, que habent consulere, debent multam
deliberationem habere. quia, sicut dicit Salomon, qui festinus est
pedibus offendet et in Ecclesiastico dicitur: "Verba sapientium

Torna all'inizio