Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 102


factisque orationibus aggregentur et ipsi ad corpus. Quibus aggregatis
pergant infantes se calciare, lauare et pectere solitasque orationes facere
et post accedant et ipsi et hoc fit, si dies talis sit, ut post Matutinas
Laudes ad lectos redire fratribus licitum sit. In hieme uero quando
interualla fiunt, si post letaniam aliquid superest noctis, licet praedictis
reliquis fratribus in lectis suis usque ad diem quiescere; uestiti tamen
et calciati quiescant.
Infantes sicut superius dictum est cum magistris et infirmis suam circa
corpus agant uigiliam ea autem hora. Postea omnes calcient se et lauent
et pectinent solitasque orationes faciant, quas ordo illius temporis
poscit. Sedentes psallant nisi ad Magnificat et ad Benedictus , tunc enim
stare debent. Ad Pater noster et ad collectas quas sacerdos dicit inclinanti
sint super genua sua. Si ante Nocturnas Uigilias frater obierit tanta iam
noctis parte transacta, ut duas uigilias facere commodum non sit, locato
in aecclesia corpore fratres omnes uigilantes et psallentes ibi remaneant;
infantes cum magistris suis dormitum in dormitorium redeant.
Quamdiu corpus super terram est, nullus in claustro loquatur. Tabula
tamen si dies talis sit in capitulo pulsetur et Benedicite dicatur sicut aliis
diebus. Si tamen ipsa die post capitulum sepeliri debet, priusquam
sepeliatur nulli liceat extra claustra monasterii exire, nisi tam prope sit
locus ut ad sepeliendum fratrem possit redire. Omnes qui possunt ipso
die pro eo missam celebrent. Missa matutinalis pro eo festiue agatur,
etiamsi dies praecipuae festiuitatis sit. Ad quam missam quotiens diaconus
incenset altare ad corpus quoque incensandum cum thuribulo debet
accedere. Facto in capitulo sermone absoluat eum abbas uel qui ordini
praeest. Deinde praecipiat celebrari pro eo triginta diebus triginta missas
singulis uidelicet diebus singulas missas praeter eas quae in conuentu
celebrandae sunt, ita ut nullus praetereat dies quo missa pro eo non
celebretur, nisi Parasceue sit aut Sabbatum Sanctum; et qui inchoat non
ipsa die qua sepelitur sed in crastino inchoare debet. Celebratis quisque
sibi iniunctis missis ipso die id in capitulo dicat, quatinus alii qui subsequi
debeat ibidem abbas aut prior idem iniungat. Ipso die infantes suum
capitulum non teneant.
Quacunque hora per totam diem post sonitum, quem prior ad excitandos
fratres mane facere solet, frater moriatur, sepultura eius usque post
crastinum capitulum differatur, nisi rationabilis causa existat, quae uel
post maiorem missam uel post Nonam sepeliri eum suadeat et maxime,
si ante horam quae uel aestate uel hieme ante capitulum dicitur, mori
eum contingat. Quod cum accidit, praeter seruitium quod pro mortuo

Torna all'inizio