ALIUD quoque preceptum optinuit ex summis rebus, et possessionibus 
monasterii ab eisdem principibus huiusmodi abbas 
idem Godelpertus. 
IN nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. Landulfus 
divina ordinante providencia, et Atenulfus Longobardorum 
gentis antipatus patricius et patricius. Cum antipatricii 
excellencia peticione dilecti sui, iuste petenti clementer favet. quapropter 
noverit omnium fidelium nostrorum presencium scilicet 
ac futurorum sagacitas, Maionem dilectissimum nostrum obsecrasse 
nostram clemenciam, quatenus concederemus in monasterio 
Beati Vincencii levite, et martyris domini nostri Iesu Christi, ubi 
statim Godelpertus abbas regimen tenere videtur, quod edificatum 
est super Vulturni fluminis fontem, omnes res et possessiones 
iam fati cenobii, que esse videntur in finibus Benafranis, sicuti per 
precepta antecessorum nostrorum, videlicet imperatorum, regum, 
et principum, ac ducum, nec non offerciones, et scripciones quorumdam
  |  
  |