Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 159


exercitu christiano; et dum de restitutione tractaretur Terre sancte, dominus Iesus Christus,
qui est sapientia Patris, sua solita prouidentia sic ordinauit, quod Soldanus restituit
sanctam Iherusalem ipsi Imperatori, et christianis cum omnibus tenimentis suis, excepto quod
templum Domini deberet esse in custodia Sarracenorum, quia diu consueuerant orare ibidem,
et ut liberum introitum et exitum habeant illuc accedentes orationis causa, et christianis
similiter orationis causa sit expositum. Uillam etiam que dicitur ad sanctum Georgium
et casalia que sunt ex utraque parte uie usque Iherusalem reddidit. Bethleem quoque et
casalia que sunt inter ipsam et Iherusalem restituit. Nazareth etiam cum suis tenimentis,
et cum casalibus que sunt inter Accon et Nazareth, reddidit in manus christianorum.
Redditum est etiam castrum Zorontis cum suis tenimentis pertinentiis et uillis. Nec non
ciuitatem Guidonis cum tota planitie que sibi attinet reddidit, set omnes terras, quas christiani
tempore pacis habebant, et in pace tenebant. Licebit autem ex pacto Imperatori et
christianis rehedificare ciuitatem sanctam Iherusalem in muris et turribus, castrum Ioppen
et castrum Cesaree, Montem Fortem et castrum nouum, quod firmari hoc anno inceptum est
in montanis. Uerisimile enim uidetur, quod si tunc Imperator cum gratia et pace Romane
ecclesie transisset, longe melius et efficacius prosperatum fuisset negotium Terre sancte.
Set quantam in ipsa sua peregrinatione persecutionem pertulerit ab ecclesia, cum non solum
quod pro uelle ipsum dominus papa excommunicauerit, uerum etiam quod ipsum excommunicatum
scirent et tamquam excommunicatum uitarent eundem patriarche Iherosolmitano mandauit,
magistris domorum Hospitalis et Templi; propter quod non absque sui culminis graui
iniuria suum in exercitu Christiano iussit preconium subticeri, et ne Terre sancte dissolueretur
negotium, ad quod ipse Imperator pro uiribus incumbebat et intendebat, ipsi exercitui super
Teutonicos et Longobardos magistrum domus Teutonicorum et super homines regnorum
Iherusalem et Cipri, Ryccardum Filangerium marescalcum suum et quendam Oddonem de
Monte Beliardo prefecit capitaneos et ductores; et ob hanc causam Soldanus ipse cum sciret
ipsum Imperatorem tali odio ab ecclesia persecutum, uix cum eo componere inductus est.
Composuit tamen sic: quod usque ad finem treuguarum pacem sibi ad inuicem obseruarent,
captiui omnes hinc inde sue libertati restituerentur, et sic receptis ab ipso Soldano Terra
sancta et locis predictis, de consilio omnium peregrinorum ipse in Iherusalem profectus est,
ubi eo die, quo ciuitatem sanctam ingressus est Imperator, archiepiscopus Ceraree nuncius
patriarche adueniens, ciuitatem ipsam et specialiter sepulchrum Domini supposuit interdicto
de mandato patriarche ipsius, primitias recuperationis ipsius non benedictione, set anathemate
prosecutus. Preterea qualiter contra ipsum Imperatorem aput Accon postmodum redeuntem
predicti patriarche, magistri domuum Hospitalis et Templi se gesserint, utpote qui contra

Torna all'inizio