(EXORDIUM)
3 Cum inter multas sodalium et varias fidelium sociorum catervas, que quondam pro diversis causis nobis adheserunt, te cariorem, meliorem et maiorem veraciter habuerimus, ideo tuas petitiones differendi consilium non habuimus.
EXORDIUM
4 Quod inter diversa sociorum agmina nobis quondam pro causis plurimis adherentium, te sicut ipse non ambigis maxime dileximus, et adhuc pro tuis bonis actibus diligere concupivimus, propterea fecimus ut tua postulatio dignum sortiretur effectum.
EXORDIUM
5 Cum inter diversos socios et nobiles viros quos olim sub doctrina nostra constitutos fuisse non ambigis, te solum sicut memor esse potes dulciorem tenuerimus, omnino videretur contrarium, si nos quod petisti non exaudisse cognosceres.
PETITIO
6 Quia igitur quod rarum est carius ratione fore probatur, fraternitatem tuam plurimum deprecamur, quatinus Rationes istas nemini tribuas, si tamen earum doctrinas socios tuos in eadem facultate usquequaque docturus.
VEL (PETITIO)
7 Ne igitur cuiusdam sapientis eloquio contraire aliquatenus videaris, societatem tuam modis omnibus deprecamur, quatinus has Rationes te concedente se habere nullus cognoscat, secundum eas tamen socios tuos quibus illas docendi auctoritate exhibere volueris, convenienter edoceas.
PETITIO
8 Ut igitur ex parte tua aliquid utilitatis dictaminibus additum videatur,
|
|