tua sancta fusis lacrimis provolutus amplector, ut, quod michi per
seriem memorialis articuli dignatus es polliceri, iubeas etiam per reliqua
monasteria, quae tuis sunt legibus subiecta, transcribi. Quod si petitionis
huius effectum rusticus sermo non impetrat, Spiritus sanctus, qui tui pectoris
sacrarium possidet, precibus te meis annuere clementer inspiret. Ut
sicut ego pro vobis non dubitavi corpus meum crudelibus offerre periculis,
ita per vos superna clementia dignetur animam meam ab infernalibus liberare
tormentis, et per vestrae scriptionis articulum conscribi merear in
sorte iustorum.
104.
Scuto bonae voluntatis Dei coronatae Agne imperatrici, P<etrus> peccator
monachus servitutem.
Regina Saba venit in Ierusalem audire sapienciam Salomonis. Imperatrix
Agnes Romam adiit addiscere stulticiam piscatoris. Nam sicut Paulus |
|