Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum in Christo sit una
persona et duae naturae, considerandum est, utrum ea quae attribuuntur
Christo, pertineant ad rationem personae, vel ad rationem naturae. Et si quidem
ad rationem personae, sic oportet in Christo illud tantum unum ponere,
sicut unum tantum esse, unum suppositum, unam hypostasim, et sic de aliis.
Si autem pertinet ad naturam; aut ad alteram tantum, aut ad utramque. Si ad
alteram tantum, sic iterum est unum tantum, sicut una immensitas et una
anima. Si autem ad utramque, sic quia naturae in Christo sunt integrae, oportet
ponere talia esse duo, sicut duas voluntates, duo libera arbitria. Unde cum
scientia pertineat ad divinam naturam et humanam, oportet in Christo ponere
duas scientias, unam creatam, et aliam increatam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod scientia est de his quae consequuntur humanam
naturam secundum animam, quae est pars eius: unde licet in Christo sit
scientia divina, quae est perfectissima; tamen ea non formaliter perficitur humana
natura; et ideo oportet creatam cognitionem vel scientiam in ea ponere.
Ad secundum dicendum, quod diversa luminaria per radios suos sunt nata informare
easdem res, et sunt eiusdem rationis in illuminando; unde effectus minoris
lucis non perficitur, quia sensus repletur luce maiori. Sed scientia creata et
increata non sunt unius rationis, nec idem informant; et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse dignius alio secundum
quid, quod est indignius simpliciter: sicut etiam color corporis Christi secundum
quid est dignior ipso corpore, inquantum se habet ad ipsum sicut actus ad
potentiam, cum sit forma accidentalis ipsius: tamen corpus Christi est dignius
simpliciter: et similiter se habet scientia creata ad animam Christi.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod nulla potentia passiva potest in
actum exire nisi completa per formam activi, per quam fit in actu: quia nihil
operatur nisi secundum quod est in actu. Impressiones autem activorum possunt
esse in passivis dupliciter. Uno modo per modum passionis, dum scilicet
potentia passiva est in transmutari: alio modo per modum qualitatis et formae,
quando impressio activi iam facta est connaturalis ipsi passivo; sicut etiam
Philosophus in Praedicamentis distinguit passionem, et passibilem
qualitatem. Sensus autem potentia passiva est: quia non potest esse in
actu omnium ad quae se extendit sua operatio per naturam potentiae: non enim
potest esse aliquid quod actu habeat omnes colores: et sic patiendo a coloribus
fit in actu, et eis assimilatur, et cognoscit eos.
|
|