Nicolaus de Rocca fratri suo.
Negavit hucusque mihi iam temporis longi lapsa discursio – et tu
etiam, pigre, in tempore, nisus in vetitum – super successibus tuis, processibus
et statu prosperis sicca scribentis labia per litteras tuas aqua iubilationis
aspergere, qui sicut a principio, nunc et semper, super hoc ficturarum
indicia, opus tuarum manuum, avidus expectavit. Quod si nuntiorum
fortassis inopia, vel commisse tibi legationis implicitas se, pro causa
negotiationis, inseruit, tamen ego ignorantia dispositionis expresse, qua
fulcior, hoc totum fictum adminiculum excusationis accipio, dum, in
tanti iam discursione temporis, peregrinum in solitudine nuntium, aura
prosperior, ad nostrum, quo degimus, potuit emisperium transmisisse.
Quidquid sit autem, mi frater, dum sanum, quod oro, barbara natio te servabit,
spem bonam in omnibus, et successus prosperos colligo supponendos.
Tu igitur, ex assuetudine quam sortiris in patria, cuncta pro te, quam
pro me etiam – sicut credo – sollicitus et diserte pertractans, statum et
processum tuum super omnibus, frequenter, abiecto tedio, mihi scribas.
|
|