Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 119


pepigit. Eidemque reginae idem venerabilis sacerdos pro gratiarum actione hanc epistulam
direxit:
9. "Gregorius Theudelindae reginae Langobardorum. Quia excellentia vestra ad
faciendum pacem studiosius et benigne se, sicut solet, inpenderit, renuntiante filio nostro
Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate vestra confidendum fuit,
nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram omnibus monstraretis. Unde
omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut, sicut fidem
rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima
filia, de sanguine, qui ab utraque parte fundendus fuerat, parvam te credas
adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam
deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima hic et in futuro
conpenset. Salutantes vos praeterea paterna dilectione hortamur, ut aput excellentissimum
coniugem vestrum illa agatis, quatenus christianae rei publicae societatem
non rennuat. Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius
amicitiam conferre voluerit. Vos ergo more vestro quae ad gratiam partium pertinent
semper studete atque, ubi causa mercedis se dederit, elaborate,ut bona vestra amplius
ante omnipotentis Dei oculos commendetis". Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem:

Torna all'inizio