Si sit inuncta manu per nares tympora pulsus
§ 64. Opopira. - Defectum mobile manuum, linguae, pedis, artus
Opopirae dosis fugat et confert tremulosis.
Oppopira si vis, cito pellit vitia paralisis;
§ 65. Oxycroceum. - Oxyrocei vis fracto convenit ossi,
Mitigat ingentes humore fluente dolores,
Solvit apostaseos ac indurata remollit.
§ 66. Panchriston. - Panchriston capite gelidis renibus tribuatur
Solvit quartanam ventrern simul amphimerinam.
§ 67. Potio muscata. - Potio muscata confortat debilitata,
Cordi iuvat, stomacho, scotosim solvens oculorum.
§ 68. Pillula aurea. - Lumina clarificat, caput aurea pillula purgat.
Turbo ventosus stomachi ruit eius ad usus.
§ 69. Pillulae sine quibus esse nolo. - Mundat visus quibus est nomen sine quibus
Auribus, yliacae, veteri prosunt cephaleae.
§ 70. Pillulae masticis. - Tres partes aloes, masticis quarta, terantur
Cum succo solatri, pillulae sic conficiatur;
Confectus pillularum sic masticis fore dicunt.
Una quaeque die post coenam sumere possunt;
Non laedunt non corrumpunt solvunt nec acute,
Et nihil est oculis, mi crede, salubrius istis,
Nam mundificant stomachum caput articulosque,
Humores nocivos et cum stercore purgant.
§ 71. Pigra Galieni. - Frigiditas capitis, matricis, nausea ventris,
Errores stomachi pigra fugavit Galieni.
Pigra caput purgat, vitiis stomachique repugnat.
§ 72. Pliris. - Et exacuit pliris sensus, oblivia tollit,
Tristitiae curas adimit, cor debile firmat,
Confortat cerebrum, hieranoxa liberat aegrum.
§ 73. Philantropon. - Stranguriam, lapidem, nephresim, laterisque dolorem
Splenis duriciem philoanthropos sedat ad unguem.
§ 74. Phylonium. - Pleuresis, iliaca, nephresis, colicus dolor, error
Algescens stomachus, peripleumonia, tumores
|
1020
1025
1030
1035
1040
1045
|