Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 484


Ad quintum dicendum, quod illud quod ex nutrimento aggeneratur, non ita perfecte
consequitur naturam speciei sicut illud quod primo per virtutem formativam
in carnem vel os conversum est; tum quia prima generatio erat carnis
secundum se, secunda autem est carnis in alio quasi per commixtionem: tum
etiam quia quanto virtus animae magis diffunditur et spargitur, debilior redditur;
ut patet in corde, quod quanto maius est, tanto minus calidum est; unde animalia
habentia magnum cor sunt timida naturaliter, ut Philosophus in lib. 13
De animalibus dicit; et ideo aliquo modo est extraneum, et
propter hoc, permixtum ei quod prius erat, est causa debilitatis virtutis; sicut
aqua admixta vino, ut ponit exemplum Philosophus in 1 De generat.;
et ideo ad ultimum oportet quod sequatur diminutio et corruptio.
Ad sextum dicendum, quod modus ille, scilicet per multiplicationem materiae,
non est possibilis, ad minus naturae; quae quoniam non secundum se totam
agit, sed secundum formam tantum, ideo multiplicat tantum formam, et non
materiam: et propter hoc, ut opus naturae servaretur, oportuit modum illum in
augmento esse qui virtuti naturae competat.
Ad septimum dicendum, quod omnia quae sunt eiusdem speciei, operatione
naturali uno modo suam perfectionem consequuntur. Si tamen unus naturaliter
id consequatur, et alius per miraculum, non erit idem modus: sicut in caeco
nato qui per miraculum illuminatur, qui alio modo habet visum ab eo qui videns
nascitur. Ita etiam illi qui pueri moriuntur, per miraculum ad debitam quantitatem
pervenient. Nec tamen oportet quod illud miraculum fiat per multiplicationem
materiae, sed per additionem exterioris materiae. Qui autem usque ad perfectam
aetatem vivunt, naturali operatione ad perfectam quantitatem perveniunt.
Unde non oportet quod sit utrobique idem modus; et si esset idem, non
sequeretur quod hoc esset per multiplicationem materiae.
ARTICULUS 2
Utrum semen decidatur ex eo quod generatur ex alimento
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod semen non sit ex eo decisum quod ex alimento aggeneratum
est. Augustinus enim dicit, quod secundum corpulentam
substantiam omnes fuimus in Adam, et etiam secundum seminalem
rationem, praeter Christum, qui in eo tantum secundum corpulentam substantiam
fuit. Sed corpulenta substantia nostra non venit a parentibus nisi mediante
semine. Ergo oportet quod semen quod ex primo parente traducitur, non sit ex
eo decisum quod ex alimento conversum est, sed ex eo quod ipse a suo parente
acceperat; ut sic corpulenta substantia nostri corporis a primo parente decisa
inveniatur.

Torna all'inizio