Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1064


Dei compunctus simplici puritate.Sequenti autem die per
quoddam claustrum Dominarum apud Sanctum Severinum vir Dei
transitum fecit, ubi eisdem Christi famulabus oviculam commendavit;
quam illae ob sancti reverentiam devotissime suscipientes, diligenter
eam longo tempore nutrierunt, donec tunicam de ipsius
tandem lana texentes, illam beato viro munus acceptissimum de fratre
ovicula transmiserunt.
43 Alio quoque tempore per eamdem Marchiam, iam dicto fratre
comite, transiens, invenit in itinere quemdam virum, qui duos
in humeris portabat agniculos ad vendendum. Quos ut pius pater
balantes audivit, commota sunt ex intimis viscera eius et accedens
benigne eos veluti mater plorantes filios attrectavit. Dixit autem ad
virum: "Quare fratres meos agniculos sic ligatos et suspensos excrucias?".
Qui cum respondisset quod eos ad forum pretii necessitate
deferret, quaerentique quid de illis postea fieret vir eos mactandos
assereret, ait sanctus: "Absit ut hoc fiat! Quin potius mantellum
hunc, quo contegor, accipe, et fratres meos agniculos mihi relinque!".
Acquievit voluntarius homo ille; multo enim maioris pretii erat
mantellus, quem vir Dei frigoris necessitate compulsus a quodam fideli
mutuaverat ipsa die. Igitur acceptis agniculis, quid de ipsis ageret
sollicitus exstitit; tandem cum socio fratre deliberans, gubernandos
eidem viro commisit, et ne vel eos venderet ullo tempore laederetve
districte praecepit.

Torna all'inizio