Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 75


capuani per vexillum sublimavit principatus honore. Deinde
continuo ipso die generum suum nomine Adam comitali dignitate,
qua illustratus fuerat Alexander comes, cuius superius memoriam
egi, magnificavit, virum scilicet iuvenilis etatis decore
fulgentem, affabilem, militemque strenuissimum. Habebat autem
Rex et alios duos liberos adolescentiores, forma speciosissimos
morumque honestate preclarissimos, nec non ad suscipiendum
militie cingulum iam utrosque adultos; quorum unum qui erat
primogenitus omnium fratrum, Rogerium nomine, iam ducali
honore, alium autem principatu barensi provexerat. Erant autem
et ei duo filii minimi, qui sub tenera adhuc pueritie etate degentes,
sic in regia aula manebant.
29
Rex denique quos familiariores habebat secum retentis, ceteros
omnes illic a propria remeare permissit. Post hec, motus inde regreditur,
visurus quoddam municipium, quod nuncupatur Gardia,
nec non arcem quandam, que dicitur Draconum, que erat in supremo
montis valde ardui sita, ut sciret quali quantove utraque
prestarent muniminis robore. Ad quam tamen arcem antequam
accessisset, dum iter ageret et Dominum oraturus ad monasterium
Sancti Salvatoris Telesini divertitur, cui cum
Abbas Alexander prenominatus, omnisque congregatio fratrum
obviam processissent, honorifice, ut decuit, ab eisdem susceptus,
Deo laudes concinnendo in Ecclesiam usque introducitur. Qui
cum genibus positis ante altare orationem consumasset, ad capitulum
ipsorum pergens, brevi tunc alloquutione abbatem omnesque
fratres familiariter ibidem excepit. Post hec filius eius prefatus
Anfusus sanctam eorundem fraternitatem per manus ipsius abbatis
presente Rege accepit; quam Rex ipse, ut supra memoratum
est, altera vice veniens susceperat.

Torna all'inizio