Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 274


SED CONTRA est quod dicitur Iob 4, 18: «Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles,
et in Angelis suis reperit pravitatem». Ergo etc..
Praeterea, ut supra dictum est, 3 dist., Angelis in sui creatione datum est liberum
arbitrium. Sed liberum arbitrium quod est ex nihilo, potest etiam in malum
deflecti. Ergo videtur quod Angeli peccare potuerunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod apud omnes catholicos certum est, Angelos peccasse,
et Daemones effectos esse. Quomodo autem peccaverunt, difficile est videre:
quia non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit aliquo modo deceptio in
ratione; unde omnis malus est quodammodo ignorans, ut in 3 Ethic., dicit
Philosophus: quod qualiter sit videndum est ad propositae quaestionis intellectum.
Ipse enim distinguit in 7 Ethic., operandorum duplicem cognitionem,
scilicet universalem, et particularem: et quia operationes sunt circa singularia,
ideo aliquem recte in universali opinantem, circa singularia peccare contingit.
Singularia enim contingit cognoscere dupliciter; scilicet in habitu, et in actu.
Contingit ergo aliquem peccantem rectam existimationem etiam de singulari
operabili in habitu habere, non tamen in actu; quia in nobis habitus passione
ligatur, ne in actum exeat circa considerationem particularis operandi, sicut
ebrietate, ita et ira et concupiscentia; adeo ut si verba pronuntiet, sensum
mente non teneat, inquantum iudicium rationis, vehementia passionis absorbetur:
unde dicitur in 6 Ethic., quod delectatio corrumpit existimationem
prudentiae. Sed quamvis hoc modo in Angelis iudicium intellectus ligari non
possit, eo quod tales passiones in eis non sunt, potest tamen ligari inquantum
considerando unum retrahitur a consideratione alterius; eo quod eius intellectus
simul plurium non est, nisi sicut in verbo omnia contemplatur. Contingit
autem aliquid esse eligendum secundum unam conditionem rei consideratam,
quod tamen eligendum non est, omnibus conditionibus concurrentibus consideratis;
et ita potuit in Angelis error electionis esse, et peccatum.

Torna all'inizio