Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 404


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 29
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit de gratia absolute, hic determinat de ea per comparationem
ad statum primi hominis in primo statu; et dividitur in partes duas: in
prima inquirit, an homo in primo statu gratiam habuerit; in secunda determinat
quam poenam pro peccato incurrerit, ibi: «In illius quoque peccati poenam
eiectus est de paradiso». Circa primum duo facit: primo inquirit, an homo in
primo statu gratia eguerit; secundo an virtutes gratuitas habuerit, ibi:
«Praeterea quaeri solet utrum homo ante lapsum virtutes habuerit».
«In illius quoque peccati poenam eiectus est de paradiso». Hic determinat poenam
quam homo incurrit pro peccato, quo gratiam et virtutem amisit; et dividitur
in duo: primo determinat poenam; secundo ostendit veritatem cuiusdam
quaestionis ex praedictis occasionatae, ibi: «Potest etiam quaeri, utrum de
ligno vitae ante peccatum comederit homo». Circa primum duo facit: primo
ostendit quod Adam pro peccato et locum deliciarum et cibum saluberrimum
amisit; secundo quomodo impeditus est ab eius recuperatione, ibi: «Ne vero
posset ad illud accedere, collocavit Deus ante Paradisum Cherubin». Circa primum
duo facit: primo ostendit poenam ex verbis Scripturae; secundo movet
quamdam dubitationem ex verbis illis; quam primo movet, ibi: «His verbis insinuari
videtur quod nunquam moreretur, si postea de illo ligno sumpsisset»;
secundo solvit, ibi: «Sed quia per peccatum iam mortuum corpus habebat, illa
verba ex tali intellectu accipi possunt».
«Potest autem quaeri, utrum de ligno vitae ante peccatum comederit homo».
Hic movet quamdam dubitationem ex praedictis occasionatam, scilicet an
homo ante peccatum de ligno vitae comederit; et primo determinat quod sic;
secundo movet iterum dubitationem contra haec ortam, et determinat eam, ibi:
«Quare ergo perpetua soliditate, et beata immortalitate vestiti non sunt?».

Torna all'inizio