et Oblias, id est munimentum populi, et dictus frater Domini, quia fuit secundum quosdam
filius Yoseph, putativi patris Domini, ex uxore virginem precedente, non autem,
ut hereticus ait, ex virgine post nativitatem Domini Yoseph viro coniuncta, vel
quia fuit filius Marie, sororis beatae virginis. Hic unam canonicam scripsit epistolam,
quam etiam quidam aiunt ab alio editam, licet ipius obtineat auctoritatem. Hic iuravit
se non comesturum panem ab hora passionis Domini, donec videret resurgentem. Unde post
resurrectionem dedit ei Dominus dicens: “Frater mi, comede, quia filius hominis resurrexit a
dormientibus”. Hic XXX an[nis] sedit episcopus, iuxta templum sepultus est. De morte
Marci evangeliste multipliciter scriptum est. In Passione sua legitur, quod imperantibus
Gaio et Iunio, alibi, quod primo Neronis anno, alibi, quod VIII. mortuus est.
Hic Petri in baptismate filius et in sermone discipulus fuit. Hic evangelium in Ytaliam scripsit
rogatu Romanorum, ut quod Petrus docuerat verbo litterarum memoria conservarent.
Post hec in tota regione Egypti evangelium predicans, in Alexandria sedit episcopus, licet
sibi pollicem amputasset, ut sacerdocio reprobus haberetur; qui Anianum sutorem calcei sui
graviter vulneratum sputo sanavit et in quadam civitate Egypti baptizatum ordinavit episcopum.
Multos quoque alios infirmos sanavit, leprosos mundavit, demoniacos liberavit.
Demum ecclesia constructa per fratres in loco qui Buculus nominatur, insidiatore ipsius
in mense Parmuthi, id est Aprili, et festivitate Serapiaca fune trahentes eum dicebant: “Trahamus
bubalum ad [locum] Buculi”. Sanctus vero Domini gratias agens domino Iesu Christo,
dicens: “In manus tuas, Domine, con[mendo] s[piritum] m[eum] ”, expiravit. Et tunc, cum gentiles
reliquias eius vellent conburere, facte sunt tenebre, tempestas et ymber. Posuerunt ergo
iusti corpus eius in Alexandria in loco lapidi excisi, cum gloria venerantes memoriam eius.
Quod longo tempore post Venetias creditur esse translatum, ubi colitur et veneratur;
et merito ad Ytaliam translatum est, ubi eius evangelium primo predicatum
est. Cuius discipulus fuit Hermagoras Aquilegiensis, Hermagore vero Syrus et Iuventius,
Papienses episcopi, discipuli claruerunt.
Anno XII. Neronis et XXXVI. post passionem Domini et LXX. ab incarnatione
- alibi dicitur XIIII. Neronis et XXXVIII. dominice passionis - Nero Petrum occidit
|
1
5
10
15
20
25
|