super eos impleant sua officia Parce. Dicit enim tibi scriptura:
Dissipabit impios rex sapiens et curvabit super eos fornicem.
Completis vero, o cesar, supradictis bene preparasti ea, quę
vidisti in mensa divitis. Vide, ne dicat tibi deus: „Ego non
peperci inimicis tuis, et tu indulges aecclesiarum lupis?“ Redde
ergo vicem Christo sicut bonus amicus amico.
CAP. VII.
CONSESSUS QUALIS SCALĘ, RETRIBUTIO TALIS.
SI exempli gracia voluissem coram cesare, domino meo, presentare
totum mundum a primo homine usque ad ultimum,
ut tamquam in speculo prospiceret, qualiter fugientes de
prelio aut hostibus resistentes ponderare debuisset, viderer
minor capitis, quia ipse sapientię habitat in abditis.
Novit enim, quia intellectu distat homo a pecudibus, et ideo
scriptum est: Homo, cum in honore esset, non intellexit,
comparatus est iumentis insipientibus. Novit enim monstrante
iustitia, quoniam aliter remunerande sunt virtutes
quam vitia. Novit enim, quod non in eadem lance ponendi
sunt deficientes cum perseverantibus, ideoque voce magna clamat
spiritus sanctus: Ordinate in me caritatem, si quantocius
|
1
5
10
15
20
|