Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 41

Liber I


probatione non egeat, hoc modo: "Si quo die virgo Romae vitiata est, ego eo die in Sicilia fui: profecto transferri in me hoc crinem non potest". Haec propositio ita per se manifesta est, ut probatione non egeat. Sequitur assumptio: "Fui autem in Sicilia". Hoc quia inter omnes non constat, probetur necesse est. Quod autem dixi de altera probatione, de altera quoque intelligi volo. Potest enim incidere causa, in qua assumptionis probatio non sit necessaria, ut si dicam: "Caecus amore mulierum capi non potest: amor enim formae non nisi a re visa proficiscitur. ego autem, ut videtis, caecus sum", atque haec assumptio probatione non eget. Potest et tribus tantum partibus constare sine ulla probatione, hoc modo: "Si lux est, dies est; lux autem est: igitur dies est". Potest et duabus, quum propositio tacetur, hoc modo: "Lux est, igitur dies est". Atque haec a Graecis appellatur enthymema; id, ut diximus, Quintilianus commentum sive commentationem appellat. Atque haec praecioue argumenta sunt oratori necessaria. Et prioribus quidem illis Socrates et Socratici omnes; posterioribus vero his Aristoteles et Theophrastus et Peripatetici omnes maxime usi sunt. Sunt et aliae argumentorum formae quamplurimae, sed quoniam ad nostram institutionem non pertinet, hoc loco exponendae non sunt. Haec quoque quae attigi multi

Torna all'inizio