Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 121


modum in eisdem licteris aperire et quid eum facturum vellet in
partibus Cathaniensium edocere. Volens autem cancellarius certis
hoc experimentis cognoscere, misit Robertum Bellisinensem cum
quibusdam aliis ut viarum transitus observaret et predictos cursores,
quos sciebat nuperrime Cathaniam fuisse directos, in reditu
caperet eisque licteras quas deferebant auferret. Quo vias negligentius
observante, qui licteras ferebat pertransiit; socium autem
eius tardius subsequentem cepit et cum se niteretur defendere,
vulneravit. Ea re cognita, Matheus notarius illatam cursoribus suis
moleste tulit iniuriam, sibi quoque non parum timendum existimans,
cum opinionem suam apud cancellarium lesam agnosceret.
XXXXVII. Qualiter Robertus Bellisinensis infirmatus est.
Nec multo post, cum Robertus Bellisinensis cepisset febrili molestia
fatigari, Salernus medicus, Mathei notarii plurimum
familiaris, cuius etiam opera Salernitane urbis iudex fuerat institutus,
ipsum cancellarium instantius admonebat ut illum diligentie

1



5




10




15
Torna all'inizio