Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 161


12. Duodecimo sic. Secundum beatum Augustinum in I libro De
doctrina christiana
«quatuor sunt diligenda: unum quod supra nos est
- scilicet Deus - alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos
est - scilicet proximus -, quartum quod infra nos» scilicet corpus
proprium, quia scilicet ad ipsum per quandam redundatiam beatitudo
derivatur. Sed inter ista quatuor, comune nonnisi ad proximum pertinere
videtur, quem sine dubio post nos diligere debemus.
Et dicendum quod comune ex aliqua ratione pertinet ad nos et
proximum in quantum et nos et proximus sumus partes eius. Ex alia
autem ratione pertinet ad Deum in quantum scilicet Deus est comune et
totale bonum omnium; unde ex ista ratione sicut Deus naturaliter preamatur
ab omnibus generaliter tamquam illud quod est causa entitatis et
bonitatis omnibus, ita post Deum totum preamatur a partibus tamquam
illud quod est causa entitatis et bonitatis ipsis. Et ideo bene Philosophus
in I Ethicorum coniungit comunis amorem cum Deo asserens quod melius
et divinus est amare comune quam unum solum.
13. Tertio decimo sic. Caritas proprie non habetur nisi ad res rationales;
sed ipsum comune in se non est quid rationale; ergo etc.
Et dicendum quod comune non accipitur hic secundum totalitatem

Torna all'inizio