et ipse I. ab eodem investituram recepit, et
ita osculati sunt ad invicem dominus et vassallus; ren(umptiantes)
et cetera.
DE PROMISSIONE ET IURAMENTO FIDELITATIS.
Talis sicut fidelis vassallus suo domino, et sicut ad
fidelitatem pertinet, prestito fidelitatis sacramento, tali
domino fidelitatem fecit, et, tactis sacrosanctis Dei
evangeliis, promisit et iuravit eidem et eius heredibus,
in perpetuum salvare et custodire personam eius et
suorum, et eius bona presentia et futura, et iura sua
que nunc habet, vel est in antea modo aliquo habiturus,
manu tenere et iuvare manu teneri pro posse suo, salvare
et custodire, et eam ipsam docere et reinvenire et
inquirere, bona fide sine fraude, et consilium bonum et
rectum dare quando ab eo petitum fuerit, sine fraude;
et credentiam tenere, sicut ab eo inpositum, et non
esse in consilio dicto vel facto quod ipse perdat vitam
vel membra, vel capiatur ad sententie dampnitatem ullo
modo; et si quem sciverit contra hec velle facere vel
venire contra, pro posse distornare, et quam citius poterit
ei vel suo numtio notificare, sine fraude, et ipsum
iuvare pro suo posse contra omnem personam et locum,
excepto contra inperatorem; et bonam iderantiam et
non malam ei facere de omnibus et in omnibus et singulis
supradictis, ad sanum et purum intellectum ipsius
domini, omni fraude et malitia et sophismate remotis;
pro quibus recepit ab eo, nomine feudi, talem rem et
investituram eiusdem rei, ren(umptians) et cetera.
Et est notandum quod heres, defunto patre, infra
annum et diem, debet petere a domino investituram
recti feudi, et ei prestare sacramentum fidelitatis hoc
modo.
DE RENOVATIONE IURAMENTI FIDELITATIS.
Talis, fidelitatem renovando, sicut fidelis suo domino,
et sicut ad fidelitatem pertinet, fidelitatem fecit tali
domino, et promisit et iuravit ut supra usque ad [et cetera],
|
|