"Antequam uxorem acciperem, dedignabaris
me recipere in virum; nunc autem, qua ratione
tue possem condescendere voluntati, cum uxorem
habeam elegantissimam et multimoda pulcritudine
decoratam? Cessa igitur a talibus et tecum
hec verba retracta, quoniam alium credo
esse in causa, qui tuam navem fecit ad portum
ignominie devenire".
Pone, quod aliqua virum vel amicum habeat,
qui abiit in regionem longinquam, nec reverti
procurat, unde sibi talem epistolam potest destinare:
/*
"Expectans expectavi desiderium meum,
alteram mei corporis partem, oculorum meorum
lumen, primum dilectum et amicum, et
iam lapso quinquennio solivaga permansi, credens
illum videre corporeis oculis, sine quo nichil
video nec videre potero, nisi michi sue presentie
contulerit claritatem. Rediit ad Noe columba
per fenestram, ramum virentis olive in
signum leticie reportans. Revertatur, queso,
dilectissimus meus, ut illam faciat vivere, que
pro illo moritur nec mori potest. Alioquin faciam
sicut turtur, que suum perdit maritum, ad
instar cuius amavi semper et amare peropto. Illa
|
|