Mancina tifata appellabantur, quod Mancinus habuit insignem
domum, quae publicata est eo interfecto.
Mamercus praenomen est Oscum, ab eo quod hi Martem Mamertem
dicunt.
Municeps, qui in municipio liber natus est. Item, qui ex
alio genere hominum munus functus est. Item, qui in municipio
a servitute se liberavit a municipe. Item municipes
erant, qui ex aliis civitatibus Romam venissent, quibus
non licebat magistratum capere, sed tantum muneris
partem, ut fuerunt Romani, Acerrani, Atellani, qui et cives
Romani erant, et in legione merebant, sed dignitates non
capiebant.
Mamuri Veturi nomen frequenter in cantibus Romani frequentabant
hac de causa. Numa Pompilio regnante e caelo
cecidisse fertur ancile, id est scutum breve, quod ideo sic
est appellatum, quia ex utroque latere erat recisum; ut summum
infimumque eius latius medio pateret, unaque edita
vox omnium potentissimam fore civitatem, quamdiu id in
ea mansisset. Itaque facta sunt eius dem generis plura, quibus
id misceretur, ne internosci caeleste posset. Probatum
opus est maxime Mamuri Veturi, qui praemii loco petiit, ut
suum nomen inter carmina Salii canerent.
Mamers Mamertis facit, id est lingua Osca Mars Martis,
unde et Mamertini in Sicilia dicti, qui Messanae habitant.
Martialis campus in Caelio monte dicitur, quod in eo
Equirria solebant fieri, si quando aquae Tiberis campum
Martium occupassent.
Mamiliorum familia a Mamilia Telegoni filia, quam Tusculi
procreaverat, est appellata.
Mamilia turris intra Suburae regionem a Mamilio nomen
accepit.
Mamphur appellatur loro circumvolutum mediocris longitudinis
lignum rotundum, quod circumagunt fabri in operibus
tornandis.
Mansuetum ad manum venire suetum. Alii aiunt mensuetum
dictum neque ex misericordia maestum, neque ex crudelitate
saevum, sed modestia temperatum.
|
|