Salimbene de Adam: Cronica

Pag 439


esse sanctus? Circa vitam tuam austerus esto, circa aliorum
benignus. Audiant te homines gravia facientem et parva mandantem'.
Hinc est quod Iulius Cesar nunquam legitur dixisse
militibus suis: 'Eatis et faciatis', sed: 'Eamus et faciamus
hoc', semper associando se eis. Unde Ambrosius: 'Libenter
facit inferior quod videt a potiore fieri'». Cessatum est igitur
in isto capitulo propter huiusmodi verba a constitutionibus
faciendis.
Quod frater Iohannes de Parma unam per totum Ordinem misit epistolam,
in qua precipiebat quod ecelesiasticum offitium uniformiter ab omnibus
cantaretur.
Verumtamen unam scripsit epistolam frater Iohannes, generalis
minister, quam per totum Ordinem misit, precipiendo quod
omnes fratres offitium ecclesiasticum ubique secundum rubricam
ordinarii uniformiter facerent; quod prius non fiebat, quia,
si habebant summo mane in conventu de mortuis aliquam missam,
ex illa in aliquibus locis contenti erant, et aliam que occurrebat
illa die, de Dominica vel de festo, circa tertiam penitus dimittebant.
Et alia plura faciebant, ut vidi oculis meis, que erant
vel contra rubricam vel omnino preter. Que omnia per venerabilem
patrem nostrum Iohannem de Parma, generalem ministrum,
in melius sunt reformata.
Quod frater Iohannes de Parma propter doctrinam abbatis Ioachym multis
factus est odiosus.
Hic, propter doctrinam abbatis Ioachim, quia nimis adhesit
dictis suis, exosus fuit quibusdam ministris et pape Alexandro
quarto et pape Nicholao tertio, qui ambo, cum essent cardinales,
fuerunt Ordinis gubernatores, protectores et corectores; et prius
diligebant eum intime sicut semet ipsos propter eius scientiam et
sanctam vitam. Unde post longum tempus dominus Iohannes

Torna all'inizio