Omnipotens Dominus uitam uestram intus exteriusque tueatur,
augeatque in uobis auctamque conseruet dilectionem qua me
quondam diligere solebatis, quatinus de me quantum ad uos
quidem pertinet quae credenda sunt credatis, proculque ab
auribus uestris linguas detrahentium pastorali semper auctoritate
repellatis.
15
Domino merito sanctitatis insigniter honorando Normannorum
archiepiscopo Io. frater L. fidele seruitium aeternamque salutem
cum orationibus.
Quod paternitatem uestram quam teste Deo multo amore diligo
multa ueneratione suscipio longa temporis intercapedine litteris
uisitare supersedi, rogo multumque rogo ne sinistra a me id
factum esse intentione interpretemini, neque existimetis fuisse
causam aut radicem cuiuslibet rancoris uel odii. Hoc potius hac
in parte conicite quod rei ueritas habet, quod experientia uestra,
multis referentibus quibus miserabilis uitae meae status notus
est cognoscere ualet. Tot enim tantisque huius mundi impedimentis
nescio quo occulto Dei iudicio incessanter subiaceo, tot
animi rancores tam ex propriis quam ex alienis negotiis sine intermissione
sustineo, tot calamitates ex consideratione presentium
uenturas in futuro conicio, ut perraro dictandi seu scribendi
facultas detur, aut siquando datur, uel desunt qui perferant, uel
personae tam idoneae sunt ut per eas litteras mitti iniuriam
putent. Ego tamen et ea quae uobis accidunt cum promissione
seruitii et auxilii mei scire desidero, et ea quae michi eueniunt
cognosci a uobis humiliter peto. Et hoc oro ut concors caritas
caraque concordia quae inter nos hactenus mansit omnibus diebus |
|