gubernatione huiusmodi remanendi. Ita quod, occasione ad vestrum generale
concilium veniendi, negotia dicti regni nostri minime pretermittat, et
super hoc ipsum habere dignetur vestra benignitas excusatum et rescribere
nobis vestre beneplacitum voluntatis. Tantum igitur dignemini facere,
pater sancte, quod preces nostre assecute quod postulant ad nos redeant
letabunde et negotia dicti regni nostri, que sub eiusdem archiepiscopi
grato et oportuno regimine prosperantur, per ipsius absentiam deperire
non possint, nosque sanctitati vestre fortius astringamur ad eius beneplacita
et mandata.
Summo pontifici Edwardus etc.
Sedes apostolica, de cuius plenitudine potestatis Romanus pontifex, qui
iura tuetur et iudicat huius seculi nationes, consuevit habere perpetua ea
que, sedente pro tribunali Christi vicario, iudicio fuerint apud ipsam,
carente iustitia, terminata. Nec voluit quomodolibet infringi posse sententias,
postquam semel idem fuerint via iuris tramite rationis et iustitie
calle late. Nec mirum sane. Hec enim hodie servant reges et principes, hec
leges imperant, hec santiones canonice persuadent. Quid enim iudicantis
officio sententia rite lata proficeret, si, executione nulla secuta, posset cum
tempore revocari? Quid iudicia valerent hominibus, si ea iudices non servarent?
Quid etiam leges, per quas debet appetitus noxius sub iuris regula
limitari, mortalibus utilitatis afferrent, si conditores et ministri earum
ipsas perverterent, nec haberet iustitia defensorem? Porro, pater sanctissime,
|
|